CLEPSYDRA

CLEPSYDRA
I.
CLEPSYDRA
ab aquae furto dicta, hoc enim Graecis est κλέπτειν τὸ ὕδωρ (quod aquâ primitus hâc fini Veteres usi essent) quahtum ab Horologio hydraulico, cuius Ctesibius auctor fuit, teste Pliniô, l. 7. c. 37. differat, docet Vitruvius, l. 9. c. 9. et dicemus infra, ubi de Horologits. Fuit illa olim in Foro abhibita, ut causis dicendis certum tempus daretur: Quod ut sine fuco vel errore fieret, constitutus apud Athenienses fuit aliquis, Ε᾿φύδωρ ab officio appellatus, ὁ παραφυλάττων την` ἰσότητα τῆ Κλεψύδρας, qui aequabilitatem Clepsydrae observaret. Pollux, l. 8. ut videl. eadem temporis mensura Reo, quae Actori, concederetur. Ultra hanc itacsue perorare non erat permissum, unde illud toties apud Patronum repetitum, Γ῞δωρ ῤεον ἐπείγει, Aqua defluens urget. Quare temporis angustiis constricti aut praeterire ac omittere multa cogebantur, ave rogabant, aquam sufflaminari, id quod in Legum recitatione ac rebus gravioris momenti fiebat. Hinc apud Demosthenem προς Βοιωτ. Σὺ δὲ ἐπίλαβε τὸ ὕδωρ, eôdem sensu dictum, quô apud Aristophanem, in Pluto, ῥῖνα ἐπιλαμβάνει, nasum obturat: Et Apuleius, Apolog. At tu, interea dum legit, aquam sustine. Pancirollus, Ne, si interea aqua essluxisset, amplius sibi dicendi praebita foret facultas. Aliquando unus alteri, aquâ suâ adhuc fruente, facultarem dicendi
indulgebat; unde iterum apud Demosthenem, εν τῷ ἐμῷὕδατι λαλεἰτω: quod tamen ipsi liberum erat, cum enim id concedere nolebat, Praeconem rogare fuit solitus, Ε᾿ξέρα τὸ ὕδωρ, Ulpian. τουτέςτιν ἔκβαλλε, effunde aquam. Hinc in Proverb. dicere ad Clepsydram, Cicer. Tusc. quaest. l. 2. in sine. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae, l. 3. c. 3. et infra in voce Cotyla. De Clepsydris, sic Georgius de Sepibus, Clepsydrae, sunt instrumenta, quibus temporis continuatio in aequalia et arbitraria spatia dividitur, per aequalem portionem aquae vel arene, quae continuo per proportionata horis metiendis spatia et per foramina labitur, ut aqua depleta, instrumentô revolutô, denuo per tempus aequale priori temporis spatiô defluat. In horum fabrica requiruntur duo vasa vitrea, quae ligneô aut metallinô septô conservantur, aequalitas arenae aut aquae, proportionatum foramen et iusta quantitas: qualitas arenae illa optima est, que siccioris et gravioris est ponderis; aqua vero sit defecatissima. Cuiusmodi machina, quae non solum horas demonstrat, sed et insuper in altam fontis asperginem erumpit, visitur in Musaeo Kircheriano, in Collegii Romano Societatis Iesu Musaeo, p. 54. De Clepsydra vero Magna Platonis, quâ ad nocturna tempora dividenda is utebatur, sicut diurna, per umbrarum dimensionem, quae pedibus fiebat, solebant tum dividere, vide Salmas. ad Solin. p. 638.
II.
CLEPSYDRA
fons in arce Messeniorum in Arsinoem influens.
III.
CLEPSYDRA
in Argivis fons, etiam ita dicitur fons in arce Athenarum, cuius Istrus, l. 12. meminit, et ex historicis omnia de hoc fonte collegit. Sic vero est dictus, quod Etesiis flare incipientibus abundet, iis desinentibus siccetur, quemadmodum et Nilus et fons quidam in Delo. In hunc dicunt iniectam phialam iterum conspectam in Phalarico, viginti stadia distante: praeterea im mensae esse profunditatis et aquam salsam mittere. Vide Scholia, in Aristophanis Aves 617. Cael. Rhodig. l. 18. c. 39.
IV.
CLEPSYDRA
scortum Eubuli Comici, quae propriô nomine Metiche.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Clepsydra — may refer to: Clepsydra (literally water thief ), the Greek word for water clock. Also, in ancient Greece, a device for drawing liquids from vats too large to pour, which utilized the principles of air pressure to transport the liquid from one… …   Wikipedia

  • Clepsydra — Clep sy*dra (?; 277), n. [L. from Gr. ?; ? to steal, conceal + ? water.] A water clock; a contrivance for measuring time by the graduated flow of a liquid, as of water, through a small aperture. See Illust. in {Appendix}. [1913 Webster] || …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Clepsydra — Clepsydra, s. Klepsydra …   Pierer's Universal-Lexikon

  • clepsydra — [klep′si drə] n. pl. clepsydras or clepsydrae [klep′sidrē΄] [L < Gr klepsydra, water clock < kleptein, to steal (see KLEPTOMANIA) + hydōr,WATER] WATER CLOCK …   English World dictionary

  • Clepsydra — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Clepsydra est un groupe de rock progressif suisse. Clepsydra est un genre de Bacillariophyta. Voir aussi La Clepsydre est un ancien instrument de mesure… …   Wikipédia en Français

  • clepsydra — /klep si dreuh/, n., pl. clepsydras, clepsydrae / dree /. an ancient device for measuring time by the regulated flow of water or mercury through a small aperture. [1640 50; < L < Gk klepsýdra, equiv. to kleps (klep , s. of kléptein to steal,… …   Universalium

  • Clepsydra Geyser — Eruption …   Wikipedia

  • Clepsydra (Genre) — Pour les articles homonymes, voir Clepsydra …   Wikipédia en Français

  • Clepsydra (Groupe) — Pour les articles homonymes, voir Clepsydra. Sommaire 1 Historique 2 Composition 2.1 …   Wikipédia en Français

  • Clepsydra (genus) — Clepsydra Scientific classification Kingdom: Chromalveolata Phylum: Heterokontophyta Class: Bacillariophyceae …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”